- GALLICANUS ex Consulibus
- GALLICANUS ex Consulibusapud Iul. Capitolin. in Gord. III. Post haec veterani ad Curiam venêrunt --- Ex quibus duo ingressi Capitolium, quum illic Senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex Consulibus et Maecenate ex Ducibus, interempti sunt: Graece Γ῾πατικὸς, h. e. ex Consule, sive Vir Consularis, sicur Maecenas ex Ducibus, i. e. qui Dux fuerat. Utriqueve hi a Populo occisi sunt postea, apud eundem in Maximinis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.